COMOPOLIS

COMOPOLIS
COMOPOLIS
Assyriae oppid. Ptol.
Imo appellativa vox est, et vicum proprie notat moenibus septum, uti plus quam κώμη, sic minus, quam πόλις: Cuiusmodi Κωμοπόλεις multae olim in Babylonia et Assyria fuêre, uti videre est, apud Isidorum, in Mansionibus Parthicis. Sic in Babylonia, Εἶτα βασιλεία Α᾿ρτέμιδος ἱερὸν Δαρείου κτίσμα κωμόπολις. Paulo post, εἶτα Α᾿λλὰν κωμόπολις. Item παράκει ται δὲ τῇ Ε᾿φαλίγᾳ κωμόπολις Ναβαργὰθ. Inprimis vero Ctesiphon olim celebris fuit pagus in Assytia ad Tigrim fluv. de quo
Strabo scribit, eum urbis potentiâ et magnitudine esse, ibique Parthorum Reges hiemare solitos, Seleuciae urbi parcentes. Hodie in Hollandia Haga-Comitis, pro pago quidem haberi solet, sed vere Comopolis est, de qua pauca tantum et infra dignitatem eius fere adhuc sunt, quae Ortelius scripsit, Theatr. ad Tab. 44. Hic enim pagus Guicciardino creditur amplitudine, opulentiâ, venustate et amoenitate coeteros omnes universae Europae pagos longe antecellere, ut qui duo milia domorum; et inter coeteras Regiam aedem, in qua Principis summum tribunal, habet. Prope nemus est opacum, avium cantu et ferarum aspectu, oculis auribusque iucundum. Dignus omnino, qui cum Ctesiphonte, adeo apud veteres Scriptores celebri, conferatur. Auctor Anonymus, Histor. Orbis Terr. c. 8. de Urbibus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • MODRENA — quae et Comopolis; Leuncl. Mudarni, urbs Bithyniae medirerranea Episcopalis sub Archiepiscopo Niceno …   Hofmann J. Lexicon universale

  • bourg — I. Bourg, ou Bourgade, Il vient de Pyrgus {{t=g}}purgos,{{/t}} en muant Py en Bu, et faisant Burgus {{t=g}}purgos,{{/t}} turrim significat et castellum. Pagus. Un gros bourg et village estant en une plaine, Pagus, Comopolis, Vicus. B. ex Liuio.… …   Thresor de la langue françoyse

  • village — I. Village, m. penacut. Est une quantité de fermes et mestairies au proþche et joingnant les unes des autres, Villarum vicinia ac quaedam quasi coagmentatio, pagum dices ea ratione, a voce Graeca {{t=g}}pêmnumi.{{/t}} Et est un mot moitié Latin… …   Thresor de la langue françoyse

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”